- SORDIDA Vestis
- SORDIDA Vestiscandidae opponitur, apud Livium Dec. 5. l 5. Legati Rhodiorum, cum primo in veste candida visi essent, quod et gratulantes decebat. Et paulo post, Etsi sordidam vestem habuissent, lugentium Persei casum praebere speciem poterunt. Infra, Extemplo veste sordidâ sumptâ domos Principum cum precibus ac lacrimis circumibant. Unde colligimus, Sordidam Togam non eandem cum pulla fuisle, ut quidam volunt. Non enim erat atri coloris, sed alba quidem, verum non candens seu candida: quae autem nativô colore alba erat, candida adhibitâ fiebat cretâ, non communi, sed Umbticâ, ut apud Plin. legimus Histor. Nat. l. 35. c. 17. Erat vero Sordida vestis fere vulgi, ob id sordidi interdum dicti: Dictiores contra et elegantiores niveâ sive candidâ semper veste amicti fuêre, quae interdum sordes cum contraxit, Fullones erant, qui eas eluentes, sulpure ac cretâ, vestes iterum candefaciebant. Interim per dies vel privatim vel publice laetos, etiam vulgus recentes Togas, et usu nondum detritas, ac proin non Sordidas sumpsit: quales intactas Ovid. l. 1. Fast. v. 79. recentes Alius vocavit. Eandem vestem Sordidam Viri illustres ac Nobiles, si rei essent facti, positâ niveâ, per dies iudicii induebant, ut in veste plebeia essent miserabiliores. Itaque tum in Sordibus vel Sordidati, esle dicebantur. Neque vero ii solum, verum etiam Cognati ac Affnes tum Sordidam sumebant, sicque vestem mutare dicebantur. Hinc Liv. l. 6. c. 20 Tribuni Pl. diem Manlio dicunt. Conversa plebs est utique postquam sordidatum reum viderunt, nec cum eo non modo Patrum quemquam, sed ne Cognatos quidem, aut Affines, quod ad eam diem numquam usu venisset, ut in tanto discrimine non et proximi quoque vestem mutarent. Vide Iohan. Rosin. Antiqq. Rom. l. 5. c. 32. Octav. Ferrarium de Re Vestiar. part. 1. c. 21. aliosque, qui de Re Vestiaria scripserunt.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.